monumenta.ch > Ambrosius > sectio 86

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 17, 86
Talis itaque debet esse qui consilium alteri det, ut se ipsum formam aliis praebeat ad exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate; ut sit eius sermo salubris atque irreprehensibilis, consilium utile, vita honesta, sententia decora.